- REGENS
- REGENSvuglo Regent, apud Gallos Gubernator Regni dicitur, qui vel absente, vel minorenni adhuc Rege, vices eius obit. Sic post mortem Ludovici Hutini Regis Philippum M. ut, quoad Clementia Regina partum edidisset, regnum Franciae atque Navarrae ipse interea regeret et administraret, a Regni Proceribus electum, atque in magno eius sigillo haec verba fuisse scripta, Philippus Regis Francorum filius, Franciae et Navarrae regens Regna, annotavit Continuator Nangii, A. C. 1316. apud Car. du Fresne in Glossar. Eôdem titulô et Regina vidua, Mater Regis adhuc minoris, in eodem Regno, insigniri non raro solet, quae proin tum Gallis Regente dicitur, uti exempla obvia sunt. Sed et in Lusitania, haud pridem, matrimoniô Alphonsi VI. Regis cum Ludovica Maria Duce Nemorosia et Aumaliensi rescissô, Regeque ad Regnum inidoneô declaratô, et in Insulam Terceram sepositô, Regnum Petro fratri eius delatum, isque Regens declaratus est, sub initium A. C. 1668. qui etiam Fratris uxorem sibi iunxit, ratum id habente Clemente IX. Occurrit vero eâ notione vox, iam apud Claudianum, IV. Consul. Honor. v. 300.—— nec sic inflectere sensusHumanos edicta valent, ut vita Regentis.Et Statium, Thebaid. l. 11. v. 159.—— magnasque RegentumObiectare animas ——
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.